- R
- RLitera, cuius pronuntiatio paulo asperior est, canina est, dicta quia horum animalium latratum imitari eius pronuntiatio videtur. Hinc Pers. Sat. 1. v. 109.---- Sonat hic de nare caninaLitera. ———In S. quandoque abit, ut Arbos, pro Arbor: Odos, pro Odor. Aliquando in L. vertitur. Ut a Frater, Fratellus: a Caper, Capella. Quo sine dubio allusit Ovid. Fast. l. 5. v. 481.Aspera mutata est in lenem tempore longoLitera, quae totô nomine prima fuit.A Romanis saepe sola posita est, ut Romam urbem indigitaret, ut in nummis Constantii et Iuliani. Sed et Nota erat, quam Veteres adponebant, ad locum, cui aliquid deesset ad sententiae integritatem, quod requiri deberet et investigari: unde Require significat, aut requirendum, atque ita notatur in veterum libris ???. Huic respondet apud Graecos nota ex φῖ et ρῶ, quam adscribebant, quoties locus aliquid difficultatis haberet et φροντίδος ἄξιον. Quod proin R. cum e margine nonnumquam irrepsit in textum, Scriptorum loca varia non parum reddidit depravata. Sic apud Plinium, l. 9. c. 17. ubi de mullo ingentis pretii, in antiquissimis et optimis codicibus, ita scriptum legitur, Asinius Celer e consularibus, hôc pisce prodigus, Caiô Principe unum mercatus R. VIII. mullum. Quod et in omnibus ferme manu exaratis libris eô locô comparet; unde et in quibusdam reperitur, mercatus Romae, quod ineptum est. Nempe R. ex ora libri in contextum irrepsit. Cum enim ita in libris locus ille mendose conceptus esset. Mercatus VIII. mullum, aliquis in margine adscripserat hanc R. notam, quâ significabat et monebat, requirendum esse, quid vellet ille numerus VIII. quomodo, aut de quo genere nummorum intelligendus esset; nomen quippe nummi aut sestertii deest. aliquando vox requirendum integra sic in textum transiit. In Fragmentis Hilarii, Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, quam dicit Liberius Catholicam a Demophilo sibi expositam, hi sunt qui conscripserunt: Narcissus, Theodorus, Basilius, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marthus, Atticus, Iulius, Surinus, Simplicius et Iunior, requirendum, omnes haeretici. Ubi illud requirendum notaverat ad marginem aliquis, quâ requirendum admonebat, quinam illi essent, quorum ibi nomina exposita habentur, quive inter eos Presbyteri, qui Episcopi et quarum civitatum? Vide Salmas. Not. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. R. C. in notis antiqq. Romana Civitas. R. D. Regis domus etc. denotat, Fr. Gouldmannus etc. Coeterum crepitus in lit. R. notus, ut in Aen. l. 11. v. 296. per quatuor fere versus, observante Barthiô:—— variusque per ora cucurritAusonidum turbata fremor, ceu saxa morantur,Cum rapidos amnes, clausô fit gurgite murmur,Vicinaeque fremunt ripae, crepitantibus undis.Vide eum Animadversion. ad Pap. Statium, Thebaid. l. 1. v. 1. et Adversarior. l. 121. c. ult. ubi varia ex Auctore Latino Parvae Iliados. Ennio, Tibullo, Val. Flacco, Guil. Britone, Aliis, collisu literae huius ingeniose utentibus, exempla depromit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.